monumenta.ch > Plinius > sectio 18

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 17, 18
{II} quae aquilonem austro utiliorem facit ratio, eadem mediterranea maritimis praefert - sunt enim plerumque frigidiora - et montuosa planis et nocturnos imbres diurnis. magis fruuntur aquis sata non statim auferente eas sole.